- PATRONUS
- PATRONUSqui alium tuetur, quorum origo haec: Divisô universô Populô in Patricios et Plebeios, arctissimô utrosque vinculô colligaturus Romulus, commendavit, teste Dionysiô Halicarnassaeô, Patriciis Plebeios, optione cuique e vulgo datâ, ut, quem vellet, Patronum sibi legeret: et inter alia, conferens hunc morem cum Thessalorum et Atheniensium priscorum instituto, negotium hoc appellatione honestâ decoravit; nominando Patronatum tutelam pauperum et humilium, excogiratis mutuis utrinque officiis. Oportebat autem Patronos clientibus respondere de iure, cuius illi rudes essent, et absentium aeque ac praesentium curam gerere, facientes quidquid pro filiis parentes solent, quod ad pecunias et contractus attinet, et sustinere accusatoris impetum et quietem eis a publicis privatisque negotiis parare. Vicissim Clientum erat, Patronos iuvare elocantes filias, si his pecuniae esset parum, et ab hoste captivos redimere: privatarum quoque litium aestimationes et multas publicas pecuniarias pro iis solvere, idque sumptu propriô, non quasi foenoris locô, sed ob referendam gratiam: Publicorum porro impendiorum quae Magistratuum honorumque causâ siebant, esse participes non secus ac genere coniunctos. Utrisque commune erat, nefas esse alteris accusare alteros, aut adversum dicere testimonium, ferreve suffragium, aut censeri inter inimicos: quorum aliquid si quis facere deprehensus esset, tenebatur Lege de Proditoribus, quam sanxit Romulus, convictumque eius criminis cuivis liecebat, ut Diti sacrum, interficere. Quô factum, ut per multas aetates permanserint mutua Patronorum atque Clientum officia, haud secus, quam cognatae necessitudines, posteris per manum tradita: Eratuqe maxima laus Nobilium, habere Clientes quam plurimos, tam hereditariarum Clientelarum, quam virtute partarum propriâ, ac ingens certamen utrisque, ne vincerentur mutuâ gratiâ et benevolentiâ, dum Clientes nullum Patronis negarent ministerium, vicissim Patroni nullô se paterentur corrumpi pretiô, ut illos proderent: Haec ex Dionysio l. 2. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1, c. 16. Nec in periculis solum negotiisque omnibus domi Ptrono aderant Clientes, sed et foris ac in bello, licet illis onus militiae annexum non esset, Gerh. Niger l. 1. de Feudis. Proin Claudianus in Ruffinum l. 2. v. 76.—— Circumquaque arma clientumAgmina privatis ibant famulantia signis:Et cenam popularem dominis suis in aede sacra instituebant, teste Plautô Trinummô Actu 2. Sc. 4. eosque in Forum euntes comitabantur. Corrippus l. 2. num. 6.Intonuit Patrum subitus fragor, inde ClientumClamores crescunt:Dextrae Patronorum dicit, ut colligere est ex Statio l. 5. Sylv. 1. v. 183.—— Vidi omni te pridem in flore niremem,Vidi alte propius, propiusque accedere dextra etc.Tales apud Thessalos Penestae, apud Athenienses Thetae, quos tamen a Patronis superbius indigniusque habitos, refert Lazius Reip. Rom. l. 1. c. 3. De Libertorum Patronis in eadem Athen iens. Rep. Vide apud Sam. Petitum Comm. in LL. Att. l. 2. tit. 6. et supra in voce Liberti. Sed nec in urbe modo Clientelae celebres erant, verum et in agris villisque, Urbibus, Regnis, ac provinciis, quae ultro in potestatem potentis alicuius cedebant, cuius Patronciniô protegerentur. hinc saepenumero Senatus controversias Civitatum ac Gentium ad earum Patronos remisit eorumque iudicia habuit rata. Loquuntur de his Valentinianus et Valens Augg. C. Theodos. Ne colonus insciô dominô: Non dubium est colonis, arma quae subigunt, usque adeo alienandi ius non esse, ut si qua propriaha. beant, mconsultis atque ignorantibus Patronis, in alteros transferre non liceat. Nec minus Artisicum Collegia suos habuisse Patronos, quibus statuas in Foro, autalio quodam loco celebri, erigebant, ex variis patet Inscr. antiquis, Tergesti in Istria, Reatae in Italia; Bergomi ibidem, ut et Urbini exrantibus, quarum ultima si chabet: C. Vesnio. C. F. Stell. Vindici. Populi Urbini. Patrono. suo Et Municipii. Aed. III. vir. Curandar. Trib. mil. leg. VIII. Aug. etc. Imo et privatô quandoque nomine statuis Patronos a clientibus fuisse honoratos, docet Inscr. in Hispaniss ista: L. Domitio. Gallicano. Papiniano. C. V. leg. III. Aug. pr. pr. provinciae. Germaniae. infer. leg. Aug. pr. pr. Dalmatiae. Cos. devotissimo et innocentissimo. Aurelius. Iulianus. Patrono, incomparabili. Facit codem illustris Claudiani locus Panegyr. de Consul. Manlii Theodori, v. 24.Hinc te pars Libya moderantem iura probavit,Quae nunc tota probat, longi sed pignus amorisExiguae peperêre morae, populumque clientemPublica mansuris testantur vocibus area:Inde tibi Macetûm telius et credita FellaeMoenia, etc.Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosinum loc. cit. et supra in voce Clientes. Hinc itaque descendit Ius Patronatus celebratissimum, de quo vide inprimis Gregor. Tolosanum Syntagm. l. 17. c. 4. et alios. Dicuntur et Advocatr Patroni causarum. Scholiastes Iuvenalis Sat. 7. v. 142. Togati sint tibi ante pedes qui litigent, qui te consulant. Et Patrenus causarum actor. Diolcetianus Imp. l. 4.C. de postul. et Advocatos patrocinia praestare dixit, His cum dignam facundiae mercedem exhibere clientes non possent, ianuas tamen coronâ appensâ honestabant. Senec. l. 2. de Ira c. 7. Iudex, damnaturus quae fecit, eligitur et corona pro mala causa bonâ Patroni voce corruptâ. Ubi Iustus Lipsius coronam, interpretatur audientiam sive consessum aut multitudmem spectantis populi, sed indubie de corona, quae victoriae indicium offerebatur Adoucato, ibi sermo est. Ausonius in Professor. Epigr. 2. v. 7.Palmae forensis, et Camenarum decus,Exemplar unicum in literis, etc.Iisdem, Kalendis Ianuariis munuscula quaedam offerebant, ut videre est apud Augustin. Homiliâ de Kal. Ianuarii. Vide iterum Dempsterum ubisupra. Ernatautem hi causarum Patroni in lacernis purpureis sub Domitianoac Nerva et fortasse Traiano quoque, ut innuit Iuvenal. Satyr. 7. v. 134.Spondet enim Tyrio Silataria purpura silo.Causidicum, vendunt Amethistina: convenit illisEt strepitu et facie maioris vivere census.Lacernae ergo purpureae clientes alliciebant: nam lacernas in causis adhibitas, idem Poeta alibi docet, Sat. ult. v. 45.———— Iam facundo ponente laternasCaeitio.Quamquam non ita compertum sit, verba sunt Ferrarii, fueritne ille Caeditus Patronus an Iudex: et si Patronus fuit, quia illum sacundum appellat, cur posuerit Lacernas: Non quod detatigatus esset exspectando, non enim mora aestum affert, neque dicendo delassatus, nondum enim causa coepta erat. Fertasse quia dicturi Lacernas deponebant, in quo tamen haesito, cum Auctor Dialogi de causiscorr. Eloq. c. 39. etiam Paenulas in agenod adhibitas dicat. Vide Octav. Ferrarium de ReVestiar. Part. 2. l. 1. c. 25. prudentio Hymn. 1. et 2. Peristeph. Paulino Epist. 3. da Sever. et alibi. Sancti, praecipue Tutolares, ut vocant, Patroni dicuntur, unde in Communione Roman. Patrocinia Sanctorum reliquiae sunt Sanctorum, quorum patrocinia invo cantur, Aimolnus de Mirac. Benedicti pretiosissimae reliquiae, beatissimorum Confessorum Eucherir et Verani. Vide Auctoreslaudatos Car. du Fresne in Glossar. ut et supra aliquid, voce Mundsburdia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.